Paschalis papæ, clero et populo Carnotensi, « de receptione episcopi consecrati. »

  • A Original en parchemin bullé. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 709 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton X, A, 31).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« P[aschalis] episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem. Apostolicę sedis administratio, cui, licet indigni, largiente Domino, deservimus, facit nos æcclesiis omnibus debitores. Idcirco petitiones vestras clementer admisimus et electum vestrum quem ad nos transmisistis1 benigne suscepimus atque in episcopum, prestante Domino, consecravimus. Quem consecratum, ad vos remittentes, universitati vestrę litteris presentibus commendamus. Rogamus enim et precipimus ut eum, tanquam patrem et magistrum, affectione debita diligatis et obedientia debita veneremini et ad restituenda æcclesiæ bona, si qua distracta sunt, communibus studiis adjuvetis. Abbatiam siquidem Sancti-Andreę2 vel cetera quę antecessor ejus venerabilis memorię, Ivo episcopus, quadraginta diebus ante obitum suum3, ad usus oportunitatum suarum, tenuerat, quieta ei et integra permanere sancimus, et ne quid eorum a quoquam impediatur rigore auctoritatis apostolicę interdicimus. Sane constitutiones quę a supradicto Ivone episcopo de preposituris et precariis facte sunt observari precipimus. Datum Laterani, . »