« Quod licet Capitulo, non obstante appellatione, excommunicare injuriosos nolentes satisfacere. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 29; et carton 28 bis, fol. 12 r°.
  • a Theodori Penitent., II, 561.
  • b Jaffé, Reg. pont. rom., 843, 9566.
  • c Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après c.

« Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G[aufrido] decano, et Capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem. Relatum est auribus nostris quod quidam parrochianorum vestrorum bona ecclesie vestre violenter invadunt et tam vobis quam hominibus vestris irrogare injurias, pro sue voluntatis arbitrio, non formidant, commoniti autem a sua non possunt malitia revocari. Quum igitur nobis imminet ecclesiis et personis ecclesiasticis providere pacem debitam et quietem, et contra insolenciam laicorum apostolicum presidium impartiri, auctoritate vobis apostolica indulgemus ut quicumque parrochianorum vestrorum, sive scilicet R[otrodus]1, comes Perticensis, sive R[obertus] Drocensis2, sive Vindocinensis, sive Ebroicensis, aut de Monteforti, vel barones, aut alii quilibet qui ecclesias aut homines vestros dampnis vel injuriis affecerint, vel affecerunt, et commoniti satisfactionem contempserint congruam vel justiciam exhibere, eos usque ad dignam satisfactionem, sublato appellationis obstaculo, censura ecclesiastica precellatis et in terris ipsorum, preter baptisma et penitentias, divina prohibeatis officia celebrari3, nullis litteris obstantibus, si que sunt a nobis vel a felicis memorie Adriano4 apostolico impetrate. Datum Anagnie, 5. »