« De capella de Girodeto. »

  • B Arch. dép. Eure-et-Loir, Cart. Capellarum, fol. 10 r°.
  • C Bibl. nat. de France, cart. 28 bis, fol. 103 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« R[aginaldus], Dei gracia, Carnotensis episcopus, G[aufridus], decanus, et universitas Capituli Carnotensis, et H[enricus], Carnotensis archidiaconus, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, in Domino salutem. Notum esse volumus universis, presentem paginam inspecturis, contentionem motam fuisse inter Hugonem de Folieto1, fratrem et concanonicum nostrum, qui precariam de Girodeto, nomine ecclesie Carnotensis, possidet, et Johannem, presbyterum de Cronis, super medietate oblationum et candelarum, que, , in augusto, in capella de Girodeto consueverunt offerri2. Dicebat enim predictus Hugo tam candelarum quam omnium oblationum, in predicto festo oblatarum, ad jus ecclesie Carnotensis et ipsum, nomine ipsius ecclesie, medietatem pertinere. Presbyter autem instanter asserebat in contrarium, dicens quod Ernaldus de Folieto predictorum reddituum medietatem predecessoribus ipsius presbyteri violenter abstulerat. Post multam igitur verborum altercacionem, de assensu utriusque partis, inter ipsos transactum est in hunc modum : ecclesia Carnotensis, vel aliquis nomine ipsius, in oblationibus vel aliis proventibus predicte capelle de cetero nil juris habebit, sed in integrum universi proventus predicti et oblationes ad presbyterum de Cronis qui pro tempore erit pertinebunt. Presbyter autem sabbato vesperas, die dominica de die missam vel de Spiritu-Sancto, si homines qui aderunt maluerint, die lune missam pro defunctis, , et universis festis que vigilias habent et precedentibus jejuniis honorantur, in sepedicta capella, per se, vel per alium, celebrabit, nisi inevitabili necessitate et casu inopinato fuerit impeditus. Si autem, die qua celebrabit dictus presbyter, ut dictum est, apud capellam, aliqua mulierum de Girodeto ad purificationem ad capellam ipsam accedere voluerit, admittetur ; aliis autem diebus eam matricem ecclesiam adire oportebit. Insuper, panes et omnia parrochialia jura ab hominibus de Girodeto, de cetero, absque contradictione aliqua, apud dictam ecclesiam de Cronis persolventur. Ut igitur transactio ista rata et inconcussa observetur in futurum, presens scriptum, de communi assensu nostro, ad petitionem predictorum Hugonis et presbyteri de Cronis, fecimus annotari et sigillorum nostrorum impressione muniri. Actum apud Josaphat, in domo episcopi3, . »