« Super decima territorii Lataxe et super majoria Fontanelle inter Capitulum et heredes Godini. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres bis, p. 96 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« G [aufridus], decanus, et universum Carnotensis ecclesie Capitulum, omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem in nomine Salvatoris. Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod, cum inter nos et heredes Roberti Godin controversia aliquanto tempore fuisset agitata, super tractu decime1 cujusdam territorii quod dicitur Latausa, et, occasione hac, dampna gravia jam hinc inde, atque incommoda, discordiam aspirassent, tandem, auctore pacis et amatore Deo consilia inspirante pacifica, concurrente utriusque partis grato assensu, celebrata est compositio in hunc modum, videlicet : quod, in primis, omnibus hinc inde odiis atque rancoribus de cordibus procul pulsis, dampnisque omnino remissis, prefati R[oberti] heredibus tractum memorate decime concessimus omnino possidendum, una cum jure integro majorie Fontanelle, sicut illam pater et antecessor eorum noscuntur habuisse ; farragines enim omnes, et paleas, et id grani quod ad terram, post minam et paleam, in area remanet, decimas quoque lini et cannabi percipient annuatim. Ipsi autem, super hiis omnibus supradictis, unusquisque, suo tempore, prout successive ad hereditatem accedet, fidelitatem nobis jurantes prestabunt in capitulo ; illis vero qui predicte terre dominabuntur, vel in ea ex parte nostra amministrabunt, hominium facient, et eisdem, quotiens illuc accedent, in stratis stramineis, in culcitris et lineis, tam ad lectum, quam ad mensam pertinentibus, sufficienter providebunt. Proprium autem servientem, si nobis placuerit, ad granum custodiendum in granica statuemus, nostris sumptibus procurandum. Quod ut memorie teneatur et stabile perseveret, sigilli nostri fecimus impressione muniri. Datum . »