De quadam decima, assignata « anniversario Guidonis1. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 88 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Henricus, Carnotensis ecclesie archidiaconus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem. Notum esse volumus universis presentem paginam inspecturis, quod Manerius, miles, decimam quam possidebat apud Gilenvillam, pro l libris carnotensis monete, magistro Guidoni, Carnotensi canonico, sub hac pignoris conventione obligavit quod ipse G[uido] canonicus, vel quicumque e mandato ipsius predicte decime fructus, frugum, leguminum, et, exceptis straminibus et farraginibus, universorum absque ulla exceptione, singulis annis integre percipiet ; nullum autem servitium aliquis dominorum, a quibus dictus Manerius predictam decimam tenet, quamdiu sepedictus G[uido] vel quicumque e mandato ipsius predictam decimam tenuerit, exigere poterit. Si moneta carnotensis deterioraretur, xlviii libras parisiensis monete sepedictus Manerius vel heres ejus solvere teneretur. Preterea Manerius vel heres ejus granicam ad conservandas segetes sufficienter preparabit. Illi qui decimam habebunt clavem et custodiam in autumpno sibi servabunt. Quandocumque predictus Manerius predictam pecuniam reddere voluerit redimere licebit. Hanc conventionem approbaverunt, et, data fide corporaliter, tenendam promiserunt Hersendis, uxor predicti Manerii, et filii ejus Hugo, Galerandus et Nicholaus, domini feodi Hugo et Willelmus et Hamericus de Loesvilla. Testes hujus pactionis sunt : Radulfus, decanus Curveville ; Garnerius de Gaiis ; Henricus, nepos capicerii ; Nicholaus, tunc temporis episcopi chamerarius ; Mauricius de Gondrevilla ; Hugo de Loesvilla ; Robertus de Nogento ; Johannes, clericus Henrici de Corbollio ; Willelmus et Dionisius de Bonavalle ; et Robinus Chonie, tunc clericus Henrici archidiaconi ; Domellus ; Herveus, major de Kaelennes ; Johannes Lardelerius ; Stephanus, clericus magistri Guidonis, et Milo, clericus decani de Alneolo. Nos autem, ad petitionem ipsorum predictorum, litteras istas fecimus annotari et sigilli nostri impressione muniri. Actum Carnoti, in domo Henrici archidiaconi, anno Domini MºCCº primo, mense augusto. »