« De anniversario Vicedomini Carnotensis. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 103; et carton 28 bis, fol. 84 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Guillelmus1, vicedominus Carnotensis, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem. Noverint universi presentis scripti paginam inspecturi, quod ego ecclesie Beate-Marie Carnotensis xl solidos carnotensis monete de redditu in perpetuum tribuo et concedo, et in spectante ad me viaria Carnotensi, annuatim, post decessum mee sororie Margarite, percipiendos assigno, pro anniversario meo, annuatim, in eadem ecclesia celebrando, statuens nichilominus et assignans eidem ecclesie, si mors mea mortem illius prevenerit, unum modium annone loco illorum xl solidorum, interim, scilicet singulis annis, usque ad decessum dicte mee sororie percipiendum in molendino meo apud Carnotum sito, quod appellatur molendinum Vicedomini Carnotensis, ita quod, ex quo illa decesserit, memorata ecclesia xl solidos pretaxatos, ut dictum est, in predicta viaria possidebit atque percipiet, et prenotatus annone modius ad me et heredes meos quiete ac libere revertetur. Quod ut ratum permaneat, sigilli mei feci munimine roborari. Actum . »