« De triginta solidis et dimidio modio avene ad anniversarium Richeri cantoris1. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 2 bis: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, fol. 85 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Ego Robertus de Carnoto2, miles, notum facio universis presentis scripti paginam inspecturis quod ego, devotus Carnotensis ecclesie filius, concessi et dedi in elemosinam canonicis ejusdem ecclesie redditus xxⁱ solidorum, apud Vovas, et decem solidos, apud Domnam-Mariam, quos habebam pro viaria, per manum canonicorum annuatim percipiendos, et dimidium avene modium, apud Archivillare, quem habebam pro tensamento. Memorati vero canonici, in hujus recompensationem beneficii, quadraginta quinque libras carnotensis monete mihi contulerunt. Unde ad majorem hujus rei noticiam in posterum faciendam, ego, in ecclesia supradicta, ad altare beate virginis Marie humiliter accedens, donationem predictam, prius in capitulo factam, publice recognovi, et, cutello super idem altare manu propria posito et oblato, multis hoc videntibus et audientibus, confirmavi, laudantibus hoc ipsum et concedentibus uxore mea Odelina et liberis meis omnibus, scilicet : Willelmo, Gaufrido, Adelitia, Matilde, Heloysa, necnon et fratre meo, sepefate ecclesie canonico. Hanc etiam donationem perpetuo et inviolabiliter observare et bona fide garandire promisi et fidei mee interpositione firmavi : hujus quoque rei fidejussores constitui, scilicet : Gaufridum de Berou3, Willelmum de Colemenvilla, Willelmum de Sancto-Martino, Albertum de Codreio. Quod ut ratum permaneat et de cetero nequeat oblivione deleri, presentis scripture testimonio declarare decrevi, sigilli mei munimine roborato. Actum 4. »