« De anniversario comitisse Montisfortis. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 94; et carton 28 bis, fol. 43 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Amicia1, comitissa Leicestrensis, domina Montisfortis, universis, tam presentibus quam futuris, ad quos littere iste pervenerint, salutem. Noverit universitas vestra quod nos ecclesie Beate-Marie Carnotensis centum solidos monete parisiensis de annuo redditu, in perpetuam elemosinam, concedimus et donamus, expendendos in opus ipsius fabrice, dum vivemus, post nostrum autem decessum, distribuendos canonicis ecclesie ejusdem qui nostro intererunt anniversario. Assignamus autem eosdem centum solidos in censu nostro apud Sanctum-Leodegarium, castrum nostrum, ab ejusdem castri preposito, annuatim, , dicte ecclesie persolvendos, hoc tenore quod idem prepositus, nisi eos ad terminum predictum reddiderit, per singulos dies quibus eos reddere differret quinque solidos parisienses tenebitur reddere dicte ecclesie pro emenda2. Quod ut ratum et stabile in perpetuum perseveret, presentem cartulam inde notari fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno incarnati Verbi millesimo CCºVIº. »