« Littere Raginaldi episcopi, de decima Booleti-Duarum-Ecclesiarum. »

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 123 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton XI, 12).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« R[aginaldus], Dei gratia, Carnotensis episcopus, universis in Christo karissimis presentis pagine noticiam casu quolibet habituris, salutem in auctore salutis. Universitati vestre, pro facti exigentia, digne duximus declarandum quod Hugo Boisson, Dei timorem in oculis habens, decimam quandam juxta Booletum-Duarum-Ecclesiarum sitam, quam in anime sue periculum detinebat antecessorum suorum jure, spontaneus in manu nostra et libere resignavit. Nos vero, ad instantiam ejusdem Hugonis et Andree Divitis, auctoritate nostra, predicta decima in manu nostra, sicut verum est, resignata, Andream clericum, ejusdem Hugonis consanguineum, canonice curavimus investire, et ne surrepens oblivio, semper infida noverca memorie, posset, quod absit, in posterum exoriri, presentes litteras, in testimonium veritatis, fecimus inde conscribi et sigilli nostri karactere roborari. Actum apud Colombas, . »