Capituli Carnotensis, de excambio inter episcopum Carnotensem et Capitulum Sancti-Mauricii.

  • A Original en parchemin. Arch. dép. d'Eure-et-Loir, G 3260 (ancienne cote : fonds de la fabrique Saint-Maurice, A).
  • B Copie papier. Arch dép. Eure-et-Loir, G 3260.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Guillermus, Carnotensis ecclesie decanus, et universitas Capituli, omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem in Domino. Noverint universi nos venerabilis patris nostri R[aginaldi], Carnotensis episcopi, ex una parte, et ex alia Capituli Sancti-Mauricii Carnotensis litteras inspexisse, per quas nobis constitit quod idem episcopus census quos habebat in Carnotensi civitate et circa et qui in eisdem litteris sunt expressi1, cum decima de Levesvilla ad episcopum pertinente, prefato Capitulo in excambium dederat pro his omnibus que dictum Capitulum apud. Friesiam, apud Sanctum-Mauritium-in-Galloto, in nemore et plano, in hospitibus et aliis possidebat, et pro hospite etiam quod idem Capitulum apud Chuniam habebat. Quam utique commutationem, sicut in litteris episcopi et ipsius Capituli est expressa, ratam habemus et gratam, in hujus rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes litteras sigilli nostri facientes munimine roborari. Actum . »