« De restitutione facienda prius quorumdam hominum Capituli apud Drocas, et post de proprietate pasturarum. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges, fol. 66 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Magister Philippus, curie Senonensis officialis, omnibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Noverint universi quod cum controversia que vertebatur inter nobilem virum comitem Drocensem1, ex una parte, et canonicos Carnotenses, ex altera, fuisset ad curiam Senonensem per appellationem delata, partibus in nostra presentia constitutis, ex parte comitis fuit propositum quod animalia quorumdam hominum dictorum canonicorum capta fuerant in pasturis ipsius Comitis ad presens forefactum, et ideo volebat ut ei emendarent, vel venirent in curia sua jus audituri ; ex parte vero canonicorum fuit responsum quod spoliati litem ingredi non debebant, et quare comes eos usuario dictarum pasturarum, de quo longuo tempore in pacifica possessione fuerant2, spoliarat, in foro ecclesiastico super dicta spoliatione litigare volebant, et per ecclesiasticum judicem restitutionem optinere, et, obtenta modo debito restitutione, super proprietate ubi deberent litigare. Unde, cum utraque pars super hoc vellet audire interlocutoriam, de prudentum virorum consilio, interloquendo diximus quod secundum consuetudinem tocius ecclesie gallicane, a longis retroactis temporibus approbatam et observatam, causa canonicorum super spoliatione facienda primo debet in foro ecclesiastico terminari, qua terminata, si super proprietate aliquid in foro ecclesiastico terminari, qua terminata, si super proprietate aliquid remanserit questionis, coram competenti judice quod residuum fuerit terminetur. Actum . »