« Quod mercerii de capitellis sunt de justicia Capituli. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges, fol. 65 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Consentimus nos universi et singuli, tam persone quam canonici Carnotenses, qui ad eligendum conveneramus decanum, quod stalla merceriorum que solent esse in capitellis, collocantur in claustro, a parte meridiana, inter gradus ecclesie et majorem turrim, ita quod omnis justicia stallorum et domus in qua collocata fuerunt et ipsorum merceriorum sit Capituli, nec ille qui electus fuerit in decanum valeat reclamare1, sed in omni libertate possideantur a Capitulo in qua erant, in loco in quo sunt hodie collocata, in platea que fuit archidiaconi Milonis. Actum . »