« Carta de patronatu ecclesie de Perreio. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 18 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Universis presentes litteras inspecturis, A[lbericus]1, divina miseratione, Carnotensis episcopus, salutem in Domino. Noverint universi presentes litteras inspecturi quod cum villa nostra nova de Perreio non esset sita infra fines alicujus parrochie, et de mandato nostro ibidem esset constituta ecclesia, nos statuimus eam parrochialem, et ad donationem nostram decernimus pertinere. Limites autem hujus nove parrochie in nomine Domini sic designamus. Volumus quod granchia illa que fuit monachorum Vallis-Sarnei, que vocatur Logia-Hodeberti, sit de parrochia memorata, et terre, et prata vicina, et pertinencia ad dictam granchiam, et omnes habitantes in ea sint de parrochia memorata, et ab illis locis usque ad granchiam illam que est canonicorum de Tosca, que dicitur Feularde, cum omnibus possessionibus que propinque sunt de parrochia sepedicta, et omnes habitantes infra terminos memoratos. Volumus insuper et statuimus ut omnes minute decime hujus parrochie sint presbytero cui dictam ecclesiam contulimus et successoribus suis qui per episcopum Carnotensem, qui pro tempore erit, in dicta ecclesia fuerint instituti. De majoribus autem decimis dictarum novalium sic incipimus ordinare. Voluimus et statuimus quod majores decime dicte granchie que nuncupatur Logia-Hodeberti sint canonicorum de Grandi-Campo, ordinis Premonstracensis, scilicet duarum carrucatarum, id est ducentorum arpentorum, quando fuerint extirpata. Statuimus etiam quod in dicta decima novalium pauperes moniales Sancti-Remigii-de-Landis, per manum sacerdotis illius loci, duos modios bladi ibidem percipiant annuatim, ad mensuram Montifortis, medietatem scilicet frumenti, vel boni mistolii si frumentum purum ibi non creverit, et medietatem avene. Similiter ordinamus ut fratres de Molinellis, ordinis Grandismontis, unum modium eodem modo percipiant annuatim2. In cujus rei memoriam et testimonium, presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Datum 3. »