« De terris apud Guillonvillam, que sunt ad anniversarium Nicolai Haudrici, cantoris Parisiensis. »

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 2733 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton CVI, B, 1).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Universis presentes litteras inspecturis, magister Milo de Castellione, canonicus Carnotensis, percipiens prebendam suam apud Rebolinum et Guillonvillam, salutem in Domino. Noverint universi quod Herbertus de Belsia et Ysabella, ejus uxor, Clemens de Loche et Agnes, ejus uxor, Girardus, major Barjoville, et Christiana, ejus uxor, Andreas de Belsia, et Laurencius et Bartholomeus, ipsius filii et Petronille, quasdam terras sitas apud Guillonvillam cum fructibus earum, circa viginti septem sextaria seminis continentes, cum quodam edificio sito Guillonville prout se comportat, et curia juxta edificium, et viridario et oschia sita retro dictum edificium, cum appendiciis eorum, in quibus terris ecclesia Beate-Marie Carnotensis habet campipartem cum debitis costumis, vendiderunt magistro Johanni Lamberti, canonico Carnotensi, pro precio quadraginta quinque librarum carnotensium1..... Prenominatus autem magister Johannes emit res predictas nomine venerabilis viri Nicholai, cantoris Parisiensis2 ; qui magister Johannes, nomine ejusdem cantoris, concessit et dedit easdem res Capitulo Carnotensi, ad habendum post mortem cantoris supradicti, et ad percipiendum ab eodem Capitulo fructus dictarum rerum et proventus, annuatim, post mortem ipsius cantoris, et ad distribuendum illos fructus et proventus, annuatim, tempore quo fiet anniversarium ejusdem cantoris et parentum suorum, canonicis Carnotensibus quos dicto anniversario constiterit interesse..... Actum 3. »