« Littera episcopi Aurelianensis, » Comitissæ Carnotensi, de excommunicatione in eam lata.

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 169.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Guillelmus1, divina miseratione, Aurelianensis episcopus, nobili domine M[athildi], Comitisse Carnotensi et domine Ambazie, spiritum consilii sanioris. Ex parte venerabilium virorum decani et Capituli Carnotensis nobis est supplicatum quod nos sentencias excommunicationis a predictis decano et Capitulo, auctoritate privilegiorum eisdem a sede apostolica indultorum, in personam vestram latas, pro notoriis et manifestis injuriis et offensis per vos eisdem illatis, in terris nostris Aurelianensis diocesis existentibus faciamus sollempniter publicare. Quia igitur nobilitati vestre sic favere et deffere nos convenerat quod honestati vestre et juri alieno nullatenus derogetur, nobilitatem vestram hortamur, bona fide consulentes, quatinus cum eisdem decano et Capitulo pacificare voletis et a sentenciis excommunicationis ab eisdem in vos latis absolutionis beneficium impetrare. Alioquin, cum nos eisdem in suis justis petitionibus deesse non possumus, sentencias excommunicationis predictas, quas in personam vestram, auctoritate dictorum privilegiornm, promulgarunt, secundum quod jus requirit faciemus in nostra dyocesi, in locis de quibus requisiti fuimus, promulgare et sollempniter publicare, cum nos privilegia predicta diligenter inspeximus et credamus quod ipsi, auctoritate eorumdem privilegiorum, excommunicandi quoslibet injuriatores suos liberam habeant facultatem. Datum anno Domini MºCCºLº primo, mense januario. »