Homagium episcopo Carnotensi pro terra de Alluya.

  • B Bibl. mun. de Chartres, 5/c 34: Livre rouge, p. 47.
  • C Bibl. mun. de Chartres, 5/c 35: Livre blanc, fol. 25 r°.
  • D Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 18
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis, salutem. Noveritis quod cum Johannes1, filius noster, teneretur facere homagium episcopo Carnotensi, apud Carnotum, in domibus ipsius episcopi, ut dicebat idem episcopus, pro terra de Alluya et aliis terris, de quibus Odo2, comes condam Nivernensis, erat in homagio episcopi Carnotensis ; que quidem terre ad ipsum Johannem filium nostrum devenerunt, ratione Yolendis, filie dicti comitis, uxoris ejusdem Johannis filii nostri, idem episcopus volens nobis et predicto filio nostro facere gratiam hac vice, dictum homagium sibi debitum, ad preces nostras, a dicto filio nostro, Parisius recepit, ita tamen quod sibi per hoc vel ejus successoribus nullum in posterum prejuditium fiat. Dictus vero Johannes filius noster voluit et concessit coram nobis quod, propter homagium factum Parisius et receptum ab ipso episcopo extra Carnotum, nullum ipsi episcopo vel ejus successoribus, in dicta receptione homagii, prejuditium generetur. In cujus rei testimonium, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius, . »