« Hii sunt redditus quos debent insimul episcopus et capicerius matriculariis1. »

  • B Bibl. mun. de Chartres, 5/c 34: Livre rouge, p. 313.
  • C Bibl. mun. de Chartres, 5/c 35: Livre blanc, fol. 166 v°.
  • D Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 46 v° et 47 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Debent, quolibet mense, pro coquina, xxiiii solidos iii denarios. Debent insuper omnia necessaria coquine, scilicet ligna et carbones, potos et patellas et omnia alia utensilia nova quando deficient, fracta repare.

Aquam vero ad coquinam debet subcoquus, ratione candelarum quas dent iidem subcoco ad legendum.

Coquus vero querit coquine piperem, allia et sal grossum coquine et sal album mense, ratione xxv denariorum quos habet coquus a matriculariis de supradictis xxiiii solidis iii denariis.

Debent et pro qualibet mundatione chori iiii denarios.

Et pro uncto ad campanas ungendas, quolibet mense, iiii denarios.

Pro pulsatione cujuslibet anniversarii simplicis i denarium, pro duplici ii denarios, et hos debent servienti qui pulsat campanas in turribus.

Debent matriculariis clericis pro circuitu sive pro torche, que fit in ecclesia quolibet sero, iiiixx et vi estaneas candelarum et longitudinem estaneorum ubi ponuntur candele ante vii candelabra, et computatur estanea pro duobus ; et vii estaneas ad longitudinem ferri bone candele ad legendum, et has debent quolibet sabbato septimane.

Item, pro quolibet festo dupplici, xii candelas de obolo, et pro capis custodiendis unam candelam de longitudine ferri ; in quolibet festo dupplici, duas candelas ad longitudinem ferri, pro turribulis.

Debent, , vii cereos qui vocantur écorneaz2, ponderantes unam tabulam, quorum residuum est, matriculariis clericis scilicet due partes, iii matriculariis laicis.

Debent etiam, , similiter vii cereos ad pondus unius tabule et lxxiii parvos cereos, omnes factos de una tabula cere, et tres torchas candelarum, qualibet torcha de ix candelis ad longitudinem ferri ; residuum istorum cereorum et torcharum est matriculariis clericis et laicis, et dividuntur ut cerei de Circuncisione.

Item matriculariis clericis, quando removetur magnus cereus , unam tabulam cere dicti cerei, laicis unam per se tabulam.

Item, , matriculariis clericis xxiiii tabulas optime cere que nominatur cera de Sancta-Flore, matriculariis laicis duas.

Item, quocienscumque matricularii clerici seu laici faciunt sibi minui, debent cuilibet minuto seu minutis, pro qualibet minutione, tres torticeros de denariis.

Item, quolibet sabbato, xiiii cereos ad pondus cereorum qui ardent ante Sanctam-Capsam.

Pro quolibet duplici anniversario duos cereos ejusdem ponderis.

Pro quolibet duplici festo, quando ponitur candelabrum3, v cereos, et ponitur candelabrum , , , , , , , , , .

Item, pro quolibet festo semi-duplici, debent ii cereos , , , , , , , .

De omnibus istis cereis qui tradentur matriculariis pro sabbatis, pro festis duplicibus, semi-duplicibus, pro candelabro, tenentur matricularii clerici reddere episcopo et capicerio torciones quolibet sabbato.

, a primis vesperis usque post complectorium diei festi, tenentur ponere ante capsam sancti Piati unum cereum de processione vel unum alium magnum cereum ; similiter ; similiter ; similiter ; similiter ; similiter : vero, coram letrino, unum cereum quod ardet a primis vesperis usque ad crastinum post complectorium.

, quando legitur evangelium ad matutinas Missus est, ponitur ante letrinum cereus qui ardeat a principio matutinarum usque post complectorium.

, quando cantatur versiculus hymni Presepe jam fulget, ponuntur iiiiº cerei de pondere cereorum Sancte-Capse in letrino, et ardent usque in crastinum post complectorium. A dicto complectorio ponit decanus unum cereum ante presepe, ardentem continuo die noctuque .

, ponuntur, cum cereo decani, ante presepe tres cerei parvi de cereis processionis diei .

Item, die , debentur matriculariis clericis et laicis et servientibus xv cerei de dicta processione, viii clericis, iiiiº laicis et iii servientibus4.

, quando asportatur capsa sancte Tecle super altare Trinitatis in sero, ponitur unus cereus in magno candelabro ante capsam, et ardet ibi usque in loco suo reponatur5.

Omnium vero cereorum parvorum et magnorum et magni cerei et grimaudi qui ardent infra chorum, ubicumque barbe et feuture sive les agonz, sunt septimanarii matriculariorum clericorum.

Debent insuper episcopus et capicerius servienti qui pulsat campanas in turre majori, ad minus viii candelas de obolo.

Item debent matricularis laicis, in omni festo duplici sive semi-duplici, quolibet festo, viii cereos de corona, qui sunt sui.

Item, quolibet sabbato, vii torticios de denariis, cuilibet iiiiº6.

Item, quandocumque vel quocienscumque paratur ecclesia tota sive dimidia, pro festo sive pro quocumque alio casu contingente, debent viii denarios, iiii scilicet ad bibendum in letrino matriculariis clericis et iiiiº laicis et servientibus.

Si vero contigerit parare ecclesiam pro legato, episcopo, rege vel alia persona, vel alio casu superveniente, debentur pro tentura xii denarios.

Item computantur hec que sequentur, scilicet tenture. Pro tentura seu paratura Omnium-Sanctorum vi denarios, vi denarios, , xii denarios. — Item pro plomers sive gamalionibus ii solidos, pro lampadibus ii solidos, pro botis v solidos.

Summa predictorum xi solidos vi denarios. In istis denariis matricularii laici habent terciam partem, clerici vero duas partes.

Item ad predictum compotum matriculariis clericis, pro festagiis, iiii solidos, iiii solidos, iiii solidos, iiii solidos, iiii solidos.

Ad istum compotum habet qui defert draconemv solidos, ultra quinque solidos quos habet pro stramina seu futena.

Item , vi solidos, xii denarios, vi denarios, , xii denarios, xii denarios, xii denarios, vi denarios, vi denarios, xii denarios. — Item pro pullis ii solidos et pro perdicibus ii solidos.

Summa istorum x solidos vi denarios ; habent matricularii laici terciam partem, clerici duas partes.

Item ad secundum compotum, subcoco, pro vinagerio iii solidos ii denarios obolum.

Item matriculariis clericis, pro festagiis, iiii solidos, iiii solidos, iiii solidos, iiii solidos, iiii solidos. — Deferenti draconem ad istum compotum quinque solidos7. »