« Hii sunt redditus quos episcopus debet per se matriculariis clericis et laicis1. »

  • B Bibl. mun. de Chartres, 5/c 34: Livre rouge, p. 310.
  • C Bibl. mun. de Chartres: 5/c 35, Livre blanc, fol. 165 v°.
  • C Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 46.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

» Episcopus debet, in qualibet septimana, cc et xx panes, c de sextario de tali pane qualis comeditur communiter ad mensam suam ; de quibus panibus matricularii laici habent quilibet xxv, tres servientes quilibet xxv, vi matricularii clerici quilibet xvi, et septimanarius xx.

Item, de quolibet anno, xv modios vini de Clauso-Episcopi ; de quibus habent matricularii laici v modios, et matricularii clerici x barillos, et hoc est quando redduntur insimul tempore vindemiarum ; quando vero redditur per particulas, tunc habent matricularii tria sextaria vini, de tali scilicet vino quod bibitur ad mensam episcopi, et debent afferri cotidie hora prandii in letrino ; de quo habent matricularii laici quilibet dimidium sextarium et clerici duo sextaria. Et quando redditur vinum per particulas, incipiunt 2.

Item debet dictus episcopus, quolibet anno, ad carniprevium, terciam partem baconi, ad valorem xxxª solidorum, qui dividitur in vii partes, quarum iiiiº partes habent matricularii clerici, duo matricularii laici duas, cocus septimam.

Eodem die debet vi gallinas, iiiiº clericis, duas matriculariis laicis, quas consueverunt portare laici in domos suas.

Matricularii vero clerici debent matriculariis laicis duas pecias carnis freschie ad portandum in domos suas, et coco unam peciam, quia comedunt matricularii laici, die lune et die martis carniprevii, in domos suas, et dant tribus servientibus ad comedendum duobus prefatis diebus.

, debet episcopus matriculariis tres minas bonorum pisorum ad comedendum in letrino.

Item debet episcopus, , tria sextaria boni vini, quando consecratur sanctum crisma, ad communicandum presbiteris.

Item, die veneris, iii sextaria, ad lavanda altaria.

Item, , iii sextaria vini pro Sancta-Capsa lavanda.

Item, quando Sancta-Capsa lavatur dominus episcopus debet domino Tacheinville xii michias et ii sextaria vini de Clauso-Episcopus. Et capicerius debet domino Tacheinville unum manutergium de quo Sancta-Capsa predicta mondatur seu tergitur3.

Item, die dominica, iii sextaria vini, pro communicandis canonicis et clericis.

Si vero dominus episcopus vel alius archidiaconus celebraverit pro episcopo hiis iiiiº diebus vel aliquo illorum, debet episcopus, pro quolibet die, pro procuratione, matriculariis. xii panes, iii sextaria vini et tria fercula carnium si comedantur carnes, piscium si pisces comedantur, et de quolibet ferculo tres scutellas.

Item debet, die , terciam partem dimidii baconi, iii boissellos fabarum frassitarum, que remanent septimanario4.

Remanent etiam septimanario ova que offerentur, die veneris et vigilia , ad altare vel ad crucem.

Similiter ebdomadarius matricularius debet habere in septimana quicquid quod comedi potest, quandocumque offertur ad altare.

Item debet episcopus, in festo sancti Petri-ad-Vincula, duos bonos anseres septimanario, quacumque evenerit, quia, si die veneris vel die sabbati evenerit dictum festum, reddantur septimanario die jovis precedenti.

Item quocienscumque episcopus Carnotensis est infra banleugam Carnotensem vel in civitate hora prime, vel ante primam, dum tamen moratur usque ad prime pulsationem, ut sit tempus comedendi carnes, sit dominica vel festum ix lectionum vel octabarum, debet episcopus septimanario clerico v denarios.

Item quocienscumque episcopus Carnotensis vel alius archidiaconus vel episcopus celebrat ad majus altare solemniter, debetur matriculariis procuratio sua talis ut supradictum est.

Si vero episcopus, archidiaconus vel etiam legatus celebrat sollemniter ad majus altare, et sic ad expensas episcopi vel Capituli vel ad instantiam alicujus, ille qui facit expensas, debet matriculariis procurationem talem ut supradictum est.

Item quocienscumque camera episcopi paratur pannis ecclesie pro episcopo vel alia quacumque personna, debet episcopus septimanario et aliis de letrino v solidos.

Item debet episcopus pro anniversario Gaufredi episcopi v solidos ;

Pro anniversario Gelani, v solidos vi denarios ;

Pro anniversario Roberti episcopi, v solidos vi denarios.

In istis tribus anniversariis capiunt matricularii laici, in quolibet anniversario, quilibet vi denarios ; tres servientes, in quolibet anniversario, quilibet duos denarios ; residuum est matriculariis clericis.

Item debet episcopus vel rex, si regalia sint, a prima die qua incipitur clausum vinearum episcopi vindemiari, qualibet die qua vindemiatur, plenum ciphum à comble racemorum ad ciphum matriculariorum magnum argento ligatum ; et matricularii mittunt de candela que offertur ad altare plenam manum ix escaneis vel x servientibus pressorii qui sunt ibi ex parte episcopi vel regis, et incipiunt mittere iiª die qua vindemiatur et iiiiª et viª feria, et sic per intervalla quousque totum clausum vindemiatur5. »