Juramentum quod Canonici in sua nova receptione prestare tenentur, ut mos est.
- D'après une copie moderne.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Ego. N., hujus ecclesie prebendatus, juro ad Sancta Dei Evangelia hic existentia, per me sponte tacta, « aut, si fuerit presbiter, manu tacta ad pectus, » quod residentiam faciam personalem bona fide.
Item quod statuta et consuetudines laudabiles et a multis seculis usitatas, observatas atque approbatas hujus ecclesie pro posse observabo, nec novas introducam absque consilio et assensu dominorum meorum Abbatis et Capituli ejusdem Ecclesie.
Item quod bona et res immobiles atque jura perpetuo incorporata idem Ecclesie non alienabo, sed conservabo et deffendam, eorumque alienationi indebile non consentiam, sed alienata si que sint, aut fuerint, recuperari procurabo toto posse.
Item quod distribuciones non recipiam nisi horis interfuero quibus est distribui consuetum in ipsa ecclesia.
Item quod secreta capituli nemini pandam aut revelabo.
Sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei Evangelia (que postmodum deosculabitur).
Nota. Hec ultima clausula omittitur si non sit in sacris ordinibus constitutus.