De priore de Campis2.
- A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Johannes, divina dignacione et meritis Sancti Thome martyris Carnotensis ecclesie minister humilis, omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem.
Noverint tam presentes quam futuri quoniam, cum dominus Papa nobis causam que
vertebatur inter monasterium Beati Dionysii et Ecclesiam
Sancti Exuperii Corboliensis super integritate prebende
ejusdem ecclesie quam dictum monasterium ad prioratum suum Beate Marie
de Campis de jure asseverabat pertinere, concordia vel
judicio decidendam delegasset, partibus coram nobis constitutis, compositio inter
eas inita est in hunc modum quod prior Beate Marie de
Campis, qui pro tempore erit, prebendam in prefata ecclesia cum omni
integritate percipiet, ea tamen condicione quod prior in eadem ecclesia vicarium
habebit, eique, pro impenso ecclesie servicio, singulis annis viginti solidos et
duos sextarios de « mestel » persolvet.
Prior autem.
H. primum qui instituendus erat ex conventione instituit, nullum
ulterius nec ipse nec successor ejus representaturus ; sed post illum capituli
erit idoneum eligere, qui electus fidelitatem faciet priori qui pro tempore
fuerit.
Ceterum, si abbas aut precentor sacerdotes non fuerint, prior Sancte
Marie de Campis majorem missam et sollempnitatem
Actum Carnoti