Littera de Capellano.
- A Original. Arch. dép. Essonne, sous la forme d'un chirographe.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Ego Hugo Clemens, ecclesie Beati Exuperii Corboilensis abbas, et Willelmus, precentor, totumque ejusdem ecclesie capitulum, notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod cum tempore diutino inter capellanum et presbiteros ecclesie Beati Exuperii de ipsorum cantuario habita esset contentio, in pacem et concordiam coram nobis taliter est redacta.
Capellanus, vel alius pro eo, facta pulsatione campanarum, vel sine earum pulsatione, misse primus celebrabit officium : sed prioris misse finito « Pater noster » omnibus aliis pretaxate ecclesie presbyteris statim licebit missas suas ad libitum inchoare, nulla tamen propter eorum missas facta pulsatione campanarum.
Si autem, quacumque causa exigente, aliquis sacerdotum primus cantare voluerit ante horam qua debet capellanus cantare, licebit ei ; sed, si quas oblationes ad missam illam receperit, ad manum devenient capellani.
In solempnitatibus eciam Sanctorum in quorum honore altaria in eadem ecclesia Deo sunt consecrata, sacerdotes eis attitulati, facta pulsatione campanarum, ad altaria sua cantabunt vigilias, ita tamen quod ille vigilie vigilias non impediant conventuales.
Capellanus autem nunquam missam in presbyterorum altaribus celebrabit, nec cantabit vigilias, sed ad alia altaria quibus nondum sacerdotes attitulati sint sine contradictione poterit accedere divina celebraturus. Si vero in posterum acciderit altaribus illis aliquos sacerdotes attitulari, capellanus nichil juris ex tunc in aliquo eorum sicut nec in aliis aliorum presbiterorum altaribus optinebit.
Preterea, si forte, procedente tempore, memoratam Sancti Exuperii ecclesiam vel capellam Sancti Egidii novis altaribus contigerit ampliari, sacerdotes qui eis deservient ad consuetudinem aliorum sacerdotum in omnibus se habebunt.
A predicte autem tenore consuetudinis
Quin etiam sciendum est quod si aliquis clericus, quicumque fuerit, clericali dumtaxat caractere signatus, ad aliquem predictorum sacerdotum, ut ei confiteatur, accesserit, vel si sacerdos ad clericum in necessitatis articulo positum venerit, post ipsius clerici auditam confessionem licebit clerico de manu sacerdotis viaticum accipere, et sacerdoti clerico dare, beneficiumque si quod forte ei impensum fuerit sibi ipsi retinere.
Quin imo eisdem sacerdotibus altarium solo die
Quod ut ratum et inconcussum in posterum perseveret presentem paginam sigillorum
nostrorum munimine voluimus roborari.
Actum Corboeli, in capitulo
Signum Hugonis Clementis, abbatis. — S. Willelmi, cantoris. — S. Hervei, presbiteri. — S. Hugonis, subdiaconi. — S. Petri, subdiaconi. — S. Angerrani, subdiaconi. — S. Theobaudi, canonici. — S. Guiberti, canonici. — S. Reginaldi, capicerii.
Presentibus etiam presbiteris altarium Radulpho, Gautero, Petro, Landrico, Garino, etiam tunc capellano, ceteris quoque sepedicte ecclesie clericis presentibus, Petro diacono, Gautero diacono, Reginaldo diacono, Ansello diacono, Therrico diacono, Hugone diacono.