Littera Adele regine de terra de Montechoue.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Amen. Adela, Dei gracia Francorum regina. Notum facimus universis presentibus pariter et futuris canonicos Sancti Exuperii Corboliensis, in nostra presencia constitutos, laudavisse Alberto de Monte Sancti Petri empcionem quam fecerat de granchia Montis Eschoue et de terra ad eandem granchiam pertinente, eo tamen quod ipse empcionem illam, quamdiu vixerit, in villenagio tenebit, reddens eumdem censum et eamdem campipartem et easdem consuetudines quas Epinardus pro eadem terra reddebat octo diebus antequam terram et esberguagium vendidisset. Hoc autem totum se redditurum jurejurando firmavit prefatus Albertus. Eodem etiam modo heres ipsius, qui post eum ejusdem terre possessor fuerit, eam tenebit. Propterea quociens heres mutabitur, antequam de terra illa investiatur, jurabit coram canonicis se possessionem eodem modo tenturum. Quod ut perpetue mancipetur stabilitati, litterarum apicibus annotari et sigilli nostri precepimus impressione roborari.

Actum Corboili . Data per manum Hervei, capellani nostri.