Littera de censu de Feritate.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Ego Guillelmus de Barris notum facio presentibus et futuris quod Johannes, cognomine Angevinus, ecclesie Beati Exuperii quondam canonicus, in extrema voluntate sua legavit dicte Ecclesie sexaginta solidos censuales quos habebat in territorio ad castellariam Feritatis pertinente. Ego autem donum istud, intuitu divine pietatis et ob remedium anime mee et patris mei et antecessorum meorum, de assensu et voluntate Guidonis qui idem donum concesserat et a quo dictus Angevinus censum illum et idem Guido a me in feodum tenebat, concessi et ratum habui. Canonici prefate ecclesie, non immemores accepti beneficii, concesserunt mihi anniversarium meum et patris mei singulis annis in predicta ecclesia faciendum. Ut autem donum istud perpetuum vigorem obtineret sigilli mei munimine feci roborari.
Actum publice apud Feritatem