Littera de censu cujusdam domus site juxta poncellum Beati Exuperii.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Capitulum Beati Exuperii de Corbolio universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod Adam Coillart carnifex accensivit a nobis quamdam domum, que fuit Guiberti Madelinarii, juxta poncellum Beati Exuperii sitam, sibi et suis heredibus in perpetuum possidendam, pro quatuor libris Parisiensium, quarum medietas persolvetur , altera vero medietas persolvetur ; que dicta domus debebat nobis de primo censu decem et novem denarios. Et pro quadam gitea quam dictus Adam faciet super aquam juxta guadum, secundum latitudinem gradus et longitudinem domus quam unquam giteam dictus Adam claudet vel apertam desinet si voluerit, ad augmentum census alios duodecim denarios persolvet. Qui dicti decem et novem et duodecim denarii persolventur. Ad cujus rei confirmacionem presentem paginam sigilli nostri munimine corroboravimus.

Actum .

Hanc cartam habet Adam Coillart a nobis pro domo sua.