Littera de terra de Bondoufle.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis ego J. Briardi, miles et dominus de Villaribus, salutem in Domino.

Universitati vestre notum facio quod ego, de assensu et voluntate karissime uxoris mee, Margarete, totam terram arabilem sitam apud Bondoufle que fuit defuncti Reginaldi de Plesseto, militis, quam terram Philipus de Garencières, armiger, accepit in maritagium cum Ysabelli, uxore sua, filia dicti Reginaldi, et campipartem undecim arpentorum alterius terre arabilis site juxta predictam terram, et undecim solidos Parisiensium censuales sitos super undecim arpenta terre, que omnia dictus Philipus et Ysabellis uxor sua predicta, vendiderunt ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis, ad opus communitatis ejusdem ecclesie, pro octoginta libris Parisiensium, laudavi et concessi tanquam primus dominus dicte ecclesie in manu mortua quiete et pacifice in perpetuum possidenda, de cujus feodo movebant omnia supradicta, quitans et concedens eidem ecclesie omnem justiciam et omne jus quod habeo vel habere possum in omnibus supradictis. Promisi eciam bona fide me garentizaturum contra omnes hec omnia predicte ecclesie ad usus et consuetudines Francie quocienscumque opus fuerit et ex parte dicte ecclesie super hoc fuero requisitus, et quod contra quitacionem istam et concessionem per me vel per alios non venirem in futurum. Quod ut ratum et stabile permaneat et memorie commendetur in posterum, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi.

Actum .