Littera de vinea que fuit Radulfi Anglici apud Roissiacum.

  • A Original. Arch. dép. Essonne, G, fonds de Saint-Spire.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Odo, divina permissione humilis abbas Sancti Dionysii in Francia, et ejusdem loci conventus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino.

Notum facimus universis quod nos quoddam arpentum vinee, situm apud Roissiacum in censiva domus nostre de Essona, quod fuit Radulphi Anglici, quondam in ecclesia Sancti Exuperii de Corbolio capellani, pro quo arpento solebant singulis annis reddi priori domus nostre de Essona solummodo tres denarii censuales, concessimus ecclesie Beati Exuperii Corboliensis in manu mortua in perpetuum pacifice possidendum pro tribus solidis Parisiensium annuatim priori domus nostre predicte, qui pro tempore erit, persolvendis  ; ita quod fructus dicte vinee in usum et augmentum panis Quadragesimalis ejusdem ecclesie convertantur. Pressoragium vero et totam justiciam sicut hucusque in eadem vinea habuimus in manu nostra in perpetuum retinemus. Hoc eciam non est permittendum quod fructus predicte vinee in augmentum panis predicti postea distribuentur singulis annis in eadem ecclesia canonicis, capellanis beneficiatis in dicta ecclesia, et eciam vicariis secundum quod alius panis eisdem in predicta ecclesia distribui consuevit.

Actum .