Littera de eodem.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Galterus, Dei gracia Senonensis archiepiscopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino.
Notum facimus quod cum esset contencio inter capitulum Beati Exuperii
Corboliensis ex una parte, et Guillelmum, presbiterum de
Balencuria, ex altera, super eo quod idem
capitulum petebat ab eodem presbitero quod ipse extra manum suam poneret quamdam
particulam pratelli sui de Balencuria que de censiva ipsius
capituli movebat, sicut dictum capitulum asserebat, tandem inter ipsos compositum
est in hunc modum quod prefatum capitulum concessit quod presbiter predictus et
successores sui, presbiteri de Balencuria, teneant et
possideant in perpetuum particulam eandem pratelli sub annuo censu duorum
denariorum Parisiensium sibi annuatim solvendorum
Actum apud Corbolium