B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de
Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.
Universis presentes litteras inspecturis frater
Theobaldus, dictus abbas Vallis
Sarnaii, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino.
Notum facimus quod nos, assensu et voluntate omnium nostrum et singulorum,
diligenti tractatu prehabito in capitulo nostro, in recompensacione et nomine
escambii, pro quinque solidis Parisiensium annui redditus
tantummodo quos capitulum Sancti Exuperii Corboliensis
nobis et ecclesie nostre contulit super redditibus suis de
Balencuria, annis singulis in festo Sancti
Remigii apud domum nostram de Roisiaco
persolvendis, sicut in ejusdem litteris capituli continetur, damus et concedimus
eidem capitulo et ejus ecclesie duodecim denarios censuales de censu in perpetuum
possidendos, cum omni justicia et dominio et omnibus aliis ad censum, dominium,
justiciam pertinentibus que possumus habere ibidem, quos duodecim denarios
habebamus Corboili de censu super domum quamdam sitam
Corbolii in magno vico inter domum Jaqueline la
Bricharde et domum Bertaudi de Pareto, que
dicitur domus Theolbaldi de Moreto, militis, liberam et
quitam ab omni coustuma, ita quod tenetur dictum capitulum et conventum est
Theolbaldum de Moreto, militem, et ejus heredes tenere et
conservare, ad usus et libertatem, quibus nos tenebamur eisdem.
Predictos autem duodecim denarios censuales cum omnibus predictis tenemur et
promittimus per stipulacionem solempnem garantizare et liberare libera et quita
contra omnes dictis capitulo et ejusdem capituli ecclesie, tenenda in manu mortua,
sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi.
Et de hoc et ad omnia supradicta tenenda, facienda et adimplenda, et dictis
capitulo et ecclesie sicut dictum est contra omnes liberanda, nos, successores
nostros, monasterium nostrum et bona ejusdem obligamus eisdem specialiter et
expresse ; et promittimus bona fide quod contra predicta vel aliquid
predictorura nullatenus veniemus.
Et renunciamus expresse beneficio juris restitucionis in integrum, et omni juris
canonici et civilis auxilio per quod possemus illud jus restitucionis in integrum
petere et obtinere et omni probacioni juris vel facti per testes vel instrumenta
faciende, ad probandum nos et monasterium nostrum super hoc facto lesos esse.
Renunciamus eciam omni actioni et excepcioni juris vel facti que contra presens
instrumentum vel contra hoc factum posset opponi, et omnibus litteris apostolicis
impetratis vel impetrandis contra eos super hoc facto, et volumus quod nobis non
valeant nec prosint contra eos.
In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigillo nostro
sigillavimus.
Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo, mense
julio.