De terra de Escharcon.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino.

Notum facimus quod in nostra presencia constitute Floria dicta la Renarde et Preposita, soror ejus, vendiderunt ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis in perpetuum pro octoginta libris Parisiensium jam sibi solutis et numeratis, sicut confesse sunt coram nobis, censum, campipartem, terras, dreturas, dominium et omnia alia quecunque habebant vel habere poterant apud Escharcon et in territorio ejusdem loci, pertinencia ad easdem ex caduco defuncti Reginaldi, quondam fratris ipsorum, ut dicebant, pro tribus partibus, quarta parte ad ipsam Floriam, jure hereditario, ex parte patris et matris ipsius, ut dicitur, pertinente, nichil juris, dominii, jurisdictionis seu justicie sibi vel eorum heredibus aliquatenus in premissis [retinentes]. Et promiserunt, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra vendicionem hujus [modi] jure hereditario, vel alio quoquo modo, per se vel per alios, non venient in futurum, et quod res predictas venditas, omnes et singulas, dicte ecclesie tanquam venditores in manu mortua sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi garantizabunt et liberabunt in perpetuum contra omnes ; obligantes coram nobis specialiter et expresse, pignoris et ypotece titulo, eidem ecclesie omnia bona sua mobilia et immobilia presencia et futura. Preterea Petrus de Campania, canonicus de Campellis in Bria, de cujus feodo res predicte movent, ut dicebat, coram nobis constitutus, asserens quod predicte venditrices tenebant in feodum pro loco de ipso Petro res predictas venditas, et quod dictum feodum movet secundo loco de eodem Petro, hujusmodi vendicionem voluit et apceptavit (sic), et promisit fide in manu nostra prestita corporali quod contra eandem vendicionem per se vel per alium non veniet in futurum, et quod predictam vendicionem garentizabit et liberabit dicte ecclesie in manu mortua, sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi, contra omnes illos qui racione primi, secundi, tercii vel quarti dominii feodi, in predictis rebus aliquid reclamarent ; et quantum ad hoc obligavit eidem ecclesie coram nobis pignoris vel ypothece titulo dictus Petrus omnia mobilia sua et immobilia. Insuper idem Petrus coram nobis quitavit sub fide prestita dicte ecclesie quicquid juris vel dominii habebat vel habere poterat in predictis rebus venditis. Renunciaverunt eciam dicte venditrices excepcioni non numerate pecunie, non tradite, non solute.

.