De domo Hamonis canonici.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis P. Parisiensis ecclesie archidiaconus salutem in Domino.

Noveritis quod in nostra presencia constitutus magister Hamo, canonicus Sancti Exuperii Corboliensis, [dedit] vineam quam possidet in censiva Beati Exuperii, apud Soichebouteille, et vineam quam habet apud Santriacum, et domum quam possidet in censiva Beati Exuperii, in claustro, contiguam herberguagio defuncti Balduini de Corbolio, militis ; retento sibi, quoad vixerit et Hamoni et Yvoni, nepotibus suis, seu altero (sic) eorum qui supervixerit post se, in omnibus predictis usufructu, excepto quod de medietate dicte domus voluit quod statim post mortem ipsius donatoris veniret libere ad dictam ecclesiam pro ejusdem donatoris et regis Philipi anniversario annis singulis in prenotata ecclesia faciendo. Hanc vero donacionem voluerunt et concesserunt prenominati Hamo et Yvo, nepotes sui, et fidem dederunt in manu nostra corporalem quod contra hoc per se vel per alium venire de cetero nullatenus attemptabunt. In cujus rei memoriam presentes litteras sigilli nostri munimine dedimus ad peticionem parcium sigillatas.

Datum apud Corbolium .