« Exemplar domini Ivonis Carnotensis episcopi de Hanchis. »

  • B Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2320 (ancienne cote : n° 9 de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Ego Ivo, Carnotensis episcopus, et Walterius archidiaconus, notum fieri volumus tam posteris quam presentibus quod Willelmus, abbas Sancti Martini Majoris Monasterii, cum quibusdam monachis suis nostram adiit presentiam, humiliter inplorans, quatenus ecclesie beati Martini concederemus hoc quod Paganus, beate Marie Carnotensis canonicus, in ecclesia de Hanchis tenebat. Predictus vero Paganus ibi veniens, in manu nostra quod in prefata tenebat ecclesia absolute dimisit. Nos autem donni Willelmi abbatis et monachorum ejus precibus diligenter aurem accommodantes, salvo jure ecclesie nostre, petitioni eorum gratanter annuimus, et quod Paganus in supradicta ecclesia tenuerat eis habendum et possidendum concessimus, ipso Pagano intercedente et concedente, et fratribus ejus concedentibus. Raherius vero, frater Pagani, qui ecclesie decimam laïcali usurpatione tenebat, minutas in presentia mea monachis dimittendo concessit decimas, et decimam de culturis monachorum eis concessit habendum post sui discessum. † In hoc quoque dono capellam de Hidulphi Ponte cum ea parte terre et aque quam eis presens divisit eis perpetuo concessit habendam. Nos etiam sicut quod presentialiter nominatim monachis tribuebatur annuimus : ita etiam totum quod in futuro a predictis fratribus et ab aliis ibi aliquid habentibus promittebatur, nominatim habendum caritative concessimus. Hujus vero doni concessio facta est anno ab incarnatione domini nillesimo. Cº XIIIIº his adstantibus quorum nomina subterscripsimus. Ex parte episcopi, et archidiaconi fuit, Raimbaldus Vindocinensis archidiaconus, et Ausgerius, Blesensis archidiaconus ; Galerannus canonicus, Raginaldus, ejus clericus ; Bernerius, regis canonicus ; Radulfus, regis canonicus, episcopi camerarius. Ex parte vero abbatis : Willelmus prior, Petrus Laidet, Gilo Ansiglini, Helduinus, Hugo hospitalarius. De famulis : Arroldus cubicularius, Paganus, Landricus, Sancelinus, Petrus Burdo, Hubertus Mainbodus. Hec autem sunt que promissa sunt, scilicet terra duorum boum, et hospicia cum aripennis terre, decem. fuit † que talis convenientia inter monachos et ipsum ; ut monachi de Hancis non concederent monachis de Sparnone recipere ad sepeliendum aliquem de Sparnonensibus qui omnes per consuetudinem sepeliantur apud Hanchas preter milites et servientes eorum, nisi per ipsius consilium : nec ipse concederet nisi per consilium eorum. Hanc autem convenientiam dixit se ideo a monachis requisisse, ne propter familiaritatem monachorum utrorumque qui unum sunt perderet ecclesia de Hanchis jus antiquum1. »