« Testamentum Ludovici regis et ducîs de omnibus que in potestate ejus habemus. — De Usagio nemorum Esquiline et aliorum. »

CJROGRAPHVM.

  • B Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2321 (ancienne cote : n° 24 de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gracia rex Francorum et dux Aquitanorum Notum facimus tam futuris quam presentibus quod nos, pro remedio peccatorum nostrorum, monachis Sancti Thome Sparnonensis usuagium suum in silva nostra que Equiligna dicitur perpetuo habendum libere et quiete concedimus et confirmamus ; mortuum scilicet nemus et omnia ligna que terre jacentia reperta fuerint, quocunque modo ceciderint, ad conburendum et de vivo nemore quantumcunque sibi opus fuerit ad edificandum, tam in predicta domo, quam in granchiis ad eandem domum pertinentibus. In nemoribus autem quorum alterum Campus Gauden, alterum Diluvium vocatur quantumcunque sibi opus ad omnes usus domus sue et granchie sue de Hermeriaco, eis concedimus et confirmamus. Et preter hoc concedimus eis potestatem habendi et pascendi equas suas in jam dicta silva Equiligne, et ducendi et reducendi sicut sibi viderint oportunum. Preterea in custodia nostra recepimus predictam domum Sparnonensem et quicquid ipsa, vel alie ecclesie Majoris Monasterii in potestate nostra habent, vel in posterum legaliter sunt habiture. Quod ne possit oblivione deleri, vel a posteris nostris aliquatenus infirmari, scripto annotari precepimus et sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subter firmavimus. Actum Parisius publice . Astantibus in palacio nostro, quorum nomina subtitulata sunt et signa, S. Radulfi Viromandorum comitis, dapiferi nostri, S. Willelmi buticularii, S. Mathei camerarii, S. Mathei constabularii. »

Data per manum 1 Cadulci cancellarii1.