« Drocho de Resieus dedit vi denarios censuales. »

  • B N° 38 ter de la liasse.
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Universis presentes litteras inspecturis, Droco de Reiseus miles, salutem in vero salutari. Que geruntur sub tempore ne labantur conlapsu temporis debent scripti memoria vel voce testium confirmari. Sciant igitur omnes, quorum aspectui presentabitur hec presens pagina, quod ego de consensu et voluntate Jaqueline uxoris mee, Symonis primogeniti mei, et aliorum puerorum meorum, in perpetuam elemosinam dedi liberaliter et concessi ecclesie beati Thome de Sparnone sex denarios censuales, quos annuatim percipiebam super quadam pecia prati siti juxta granchiam de Hermereio, quod pratum tenebat de me Johannes de Nigellis cum omni jure, justitia, redibitione, et omni alia consuetudine michi debita, pacifice possidendum. Si autem in partibus illis me decedere contigerit, cum fratribus ejusdem ecclesie corpus meum tradetur ecclesiastice sepulture, cum eisdem participaturum in spiritualibus cum uxore mea et meis liberis habitare. Quod ut firmum permaneat et stabile presens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Datum 1. »