« Johannes de Mestenone confirmat dona ab Amalrico, patre suo, facta pro anniversario ejus. »

  • A Original avec double attache de sceau en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2341.
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« ..... Officialis curie Carnotensis, etc..... Noveritis quod in nostra presentia constitutus Johannes dictus de Metenone, armiger, quondam filius defuncti Almaurici de Metenone quondam militis, confessus fuit dictum defunctum Almauricum, pro anniversario ipsius Almaurici, annuatim in ecclesia beati Petri de Metenone et prioratus ecclesie beate Marie de Metenone, et ad altare beati Nicholai dicti prioratus de Metenone celebrando, dedisse in perpetuam elemosinam, videlicet : presbitero qui pro tempore deservierit dicto altari, tria sextaria bladi annui redditus et rectori dicte ecclesie sancti Petri unum sextarium bladi annui redditus ; et priori dicti prioratus unum sextarium bladi annui redditus, percipienda a dictis presbiteris et priore quolibet anno in molendino quod fuit dicti Almaurici, sito apud Sparnonem, per manum illius qui pro tempore dictum molendinum tenebit. Quam elemosinationem dictus Johannes ratam habuit, et eam coram nobis voluit et concessit, et promisit se eam tenere et observare et contra non venire. Confessus etiam fuit dictus Johannes, gagiavit et promisit se redditurum dictis presbiteris et priori, vel eorum mandato, infra instantem decollationem beati Johannis Baptiste. Supponens se quantum ad hoc dictus Johannes juridiction curie Carnotensis sine advocatione alterius curie sive fori. In cujus rei testimonium, etc... Datum . »