Confirmation des donations de Louis VI, par le roi Louis VII.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 4. Vidimus de 1294, du garde de la prévôté de Paris et copie du xvie siècle.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Amen. Ego Ludovicus Dei misericordia in regem Francorum et ducem Aquitanie sublimatus, notum fieri volumus futuris et presentibus, quod hec que sequuntur a gloriosissimo patre nostro Domino Ludovico ecclesie Montis martyrum misericorditer collata et concessa, nos pro remedio anime ipsius et antecessorum nostrorum eidem ecclesie in perpetuum tenenda et possidenda concedimus et confirmamus : Villam ante sanctum Clodoaldum sitam que vocatur Mansionillum, eum omnibus appendiciis suis, vineis et pratis et nemore ad suos et suorum usus ; molendinum apud Clipiacum cum conclusione aque et molitura totius ville ; in civitate Parisius furnum quem ibi habebamus, cum omnibus consuetudinibus ; in silva quoque nostra que Vulcenia vocatur cotidie vehiculatam unam mortuorum lignorum eis concessimus ; domum preterea Guerrici et staciones et fenestras ibi adstructas, et ejusdem terre vicariam predictis sanctimonialibus liberam prorsus ab omni consuetudine et quietam perpetuo habendam dedimus. Omnibus si quidem innotescere volumus quod Guillelmo Silvanectensi, cujus erat illius terre vicaria, statum unum inter veteres status carnificum et fenestras duas ex alia parte vie Parisius in commutationem donavimus. Eisdem insuper sanctimonialibus dedimus hospites tres in foro nostro Parisius prorsus liberos ab omni exactione et quietos, et terram quam emi a Roberto1 filio Gemardi que vocatur Puncta, liberam et quietam, et piscaturam quam Parisius in Secana habebamus, et terram in insula de Berciliis ab omni consuetudine liberam ; apud Chelam arpenta pratorum decem ; in pago Silvanectensi apud Brayum domum unam et vineas quas ibi habebamus, et terram uni carruce sufficientem ab omni exactione et consuetudine liberam, ita quod de carruca illa aut de aliis, si plures Deo donante carrucas ibi habuerint, nullam consuetudinem unquam tribuant. Dedimus eciam illis in pago Stampensi villam que Tolfolium dicitur cum omnibus appendiciis ; in pago Miledunensi nemus et navem ad ligna per Secanam adducenda ab omni exactione et consuetudine prorsus liberam et quietam, hospitem quoque unum ab omni exactione et equitatu et tallia liberum, ut annonam earum a molendino earum usque Parisius per Secanam adducat ; eo scilicet pacto ut si eis bene non servierit mortuusve fuerit, alius ad hoc opus eis idoneus restituatur ; in pago Gastinensi mansionillos tres cum terra et molendino et ceteris eorum appendiciis omnibus, quicquid eciam adipisci de feodo nostro poterunt libere in perpetuum concedimus ; et Stampis furnum unum quem ibi proprium habebamus, cum omnibus consuetudinibus ; apud Pratellum Holdeu1 villam quam ibi edificavimus prorsus liberam cum omnibus appendiciis. Sub silentio autem preterire non volumus quod pro domo Guerrici quam monachi beati Martini de Campis in manu sua habebant et pro ecclesia Montismartirum quam ipsi possidebant, nos eisdem monachis ecclesiam beati Dionysii de carcere quam in manu nostra propriam habebamus cum omnibus ejus appendiciis in commutatione donavimus. Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus, et ne possit a posteris infirmari, sigilli nostri caractere subterfirmavimus. Actum Parisius in palatio nostro publice  ; astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa : Signum Radulphi Viromandorum comitis dapiferi nostri ; — S. Guillelmi buticularii ; — S. Hugonis constabularii : — S. Hugonis camerarii. Data per manum Algrini cancellarii.