Confirmation par Louis VII des acquisitions ite l'abbaye.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 7.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Ego Ludovicus
Dei gracia
Francorum rex et dux
Aquitanorum, notum sit omnibus tam futuris quam
presentibus, quod pater meus bone memorie rex
Ludovicus et regina mater mea
Adelaidis magnifice fundaverunt ecclesiam monialium de
Monte martirum, quam pro honore Dei et religiosa
conversatione sororum ibidem honeste viventium, et pro reverencia fundatorum caram
habere et in nullo diminutam esse volumus.
In civitate Parisiensi a porta magni pontis et nusquam
alibi solebant esse carnifices et vendere suas carnes, ubi predicte moniales domum
quamdam habebant propriam que fuit Guerrici cambitoris, eis
annuatim valentem triginta libras, aliquando eciam supra, aliquando infra : sed
nos regia prudencia communi commodo totius ville dantes operam, plures esse solito
carnifices et in pluribus locis carnes posse vendi constituimus, et prefatam domum
Guerrici, et alterius domus, quam moniales habebant in vico
parvi pontis intra insulam, quamdam partem ad ampliandam viam in manu nostra
accepimus, assensu Ade abbatisse, tociusque capituli, et ipsi
ecclesie triginta libras in perpetuum habendas assignavimus in
Teloneo carnificum, sive unus sive plures habeant
Teloneum.
Persolventur autem in quatuor terminis