Donation de la terre, justice et seigneurie de Barbery, par Louis VII
- B Vidimus du garde de la prévôté de Paris du 25 janvier 1487.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Ego Ludovicus
Dei gracia
Francorum rex.
Amor Dei et votorum obligatio nos aliquando compulit ad
sanctum Jacobum apostolum et
patronum nostrum peregrinari.
Et dum essemus in itinere, bone memorie Adelaidis regina Francie et mater
nostra in sancta confessione migravit a seculo apud Montem
martirum, in colegio sanctarum feminarum, quam sane abbaciam ipsa
fundaverat et specialiter diligens, dum adhuc vivebat, villam quamdam de dote sua
Barbariacum scilicet eodem loco donavit in
elemosinam.
Quod donum ut concederemus per nostros et suos familiares nostre mandavit
serenitati atque rogavit, cujus precem exaudire et voluntatem facere
convenientissimum nobis erat.
Sciant igitur universi presentes et futuri quod, completa peregrinatione nostra,
sepulturam regine matris nostre voluimus videre, et congregationem dominarum
Montis martirum visitantes, in earum capitulo multis
presentibus Barbariacum villam, stangnum cum justicia et
districtis, et cum omnibus pertinenciis, quidquid scilicet ibidem habebamus, pro
genitoris nostri regis Ludovici et jam dicte regine matris
nostre et fratris nostri regis Philippi animabus atque
nostra, in perpetuum ecclesie donavimus, et regine donum concessimus, et omnino
ratum habuimus.
Ut hoc autem in posterum cognitum sit et inconcussum, et ut omnis deinceps
amoveatur calumpnia, sigilli nostri auctoritate presentem paginam
muniri et nominis nostri karactere consignari precepimus.
— Actum publice Parisius