Autorisation d'acheter la terre de G. Le Normand, à Barbery.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 28.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Ego Ludovicus
Dei gratia
Francorum rex.
Notum facimus universis presentibus atque futuris, quod pro
amore Dei et ecclesie de Monte martyrum quam nos et
antecessores nostri pariter fundaverunt, monialibus inibi Deo servientibus
concessimus, ut terram Guillermi Normanni, quamcumque habet
apud Barbariacum, in vadiis accipiant, et cam terram
invadiare nulli alii concedimus.
Quod si eam vendere voluerit Guillermus, emendi eam soli jam
dicte ecclesie donamus potestatem.
Ut ita cognitum sit et ratum habeatur in posterum, sigilli nostri auctoritate et
nominis nostri karactere firmari et consignari precipimus.
Actum publice Parisius