Confirmation de la vente faite par Théon de Nanteuil.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 24.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Ego Ludovicus
Dei gratia
Francorum rex ; et ci cunctis totius regni ecclesiis
amorem debeamus et regimen, multo affectuosius tamen nos oportet diligere
ecclesiam Montis martyrum, ubi patronus
Francie
beatus Dyonisius martirium suscepisse
cognoscitur, et inibi fundatam ecclesiam pater meus rex
Ludovicus magnificè dotavit ad serviendum Deo, ibi
assignans sacras virgines, et mater mea regina
Adelaidis monialis facta Deo spiritum et corpus
tradidit sepulture.
Dictum ergo monasterium specialiter amplectentes, notum facimus universis tam
présentibus quam futuris quod.
Theo de Nantholio terram et quicquid ex parte uxoris sue Dothe habebat apud
Bollencort reddidit in manus nostras, et de ipsa
possessione, sicut nobis reddita fuerat, ecclesiam Montis
martyrum investivimus et per manum Adele
abbatisse saisivimus, que sane de bonis ecclesie ipsi Theoni
sex viginti lioras elargita est, et quandam neptem Willermi
Viarii recepit in sororem pro hac tali recompensatione,
Dotha, et filio ejus
Odone, et Willermo patre, et Amalrico fratre ejus laudantibus et consentientibus
hanc ecclesie fieri donationem.
Ut autem hoc ratum sit et penitus inconcussum, sigillo nostro presentem paginam
muniri precepimus subterscripto karactere nostri nominis.
Actum publice Parisius