Confirmation de la donation d'un demi-marc d'argent, ci-dessus.

  • B Arch. nat., LL 1605, fol. 2v°.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Notum facimus, et sit tam posteris quam presentibus, quod Eustachius de Coccebrona dedit ecclesie Montis-martirum dimidiam marcam argenti per annum, quod postea per Hubertum de Bonelniqueham qui ejus filiam duxerat ita est confirmatum. Hic vero Hubertus prefate ecclesie in precio argenti redditum cujusdam feodi reliquit, quem Gotho de Cortebrona de eo tenebat, qui Gostho predictum argentum pepigit annuatim redditurum, et Hubertus, si quid ad apreciandum argentum deerit, de jam dicto redditu Gothoni et ecclesie, si opus fuerit, se rexponsurum promisit. Cujus rei hi sunt testes. Balduinus capellanus,Guillelmus capellanus de Monte-martyrum, Hugo de Sircoquis, Eustachius Mondols, Arnoldus de Campains, Guinemarus.