Echange entre Thomas des Bruyeres et l'abbaye.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 41.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego Thomas de Brueriis, notum facio tam presentibus quam futuris, me et uxorem meam Margaritam et Matildem filiam meam concessisse et quitavisse in perpetuum abbatie atque monialibus Montis-martyrum octavam partem bladi quem in grancia earum de Torpholio percipere solebamus, pro uno modio bladi ad mensuram stampensem singulis annis mihi et meis heredibus reddendo , ita quod medietas illius modii erit de meliori hyvernagio granchie nominate, reliqua vera medietas erit bone et legalis avene. Hoc factum est salvis nummis quos ibidem ab eisdem monialibus percipere consuevi. Huic autem concessioni et quitationi interfuerunt ex parte ecclesie et monialium, Yssabellis priorissa, Aaliz subpriorissa, Helisenz precentrix, Salomon et Bartholomeus Reneriis capellani, frater Hugo de Gonessia, Stephanus major Torpholii ; ex parte vero domini Thome, Galterus miles de Brueriis, Bartholomeus frater ejus, Ansellus clericus. — Quod ut ratum habeatur in posterum, sigilli mei munimine fecimus roborari. Actum . ducentesimo primo.