Reconnaissance de la censive d'une maison sise à Bourg-la-Reine.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 46.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Universis presentes litteras inspecturis, Officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino.
Notum facimus quod in nostra presentia constitutus, Petrus dictus
Ragis asseruit coram nobis, quod ipse habebat, tenebat et possidebat
quamdam domum sitam apud Burgum Regine, inter domum Stephane filie Garneri
carnificis ex una parte, et domum à la
Coquillarde ex altera, in censiva abbatisse
Montis-martyrum, et voluit et concessit idem
Petrus quod nisi solverit censum dicte domus loco et
tempore, prout est consuetum, quod ipsa possit ab ipso Petro
accipere emendam sicut ab aliis, prout est consuetum, si sibi placuerit.