Achat d'une rente de sept livres sur la maison et l'étal de Nicolas le Boucher.
- B Arch. nat. LL 1605, fol. 15 et 17v°.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Edelina abbatissa et conventus
Montis-martirum, omnibus presentes litteras inspecturis,
in Domino salutem.
Noverit uruversitas vestra quod cum nos abbatissa de pecunia quam neptis nostra
de Constantinopoli nobis misit, redditus census in domo et
stabili, que fuerunt Nicolai Carnificis, sitis
Parisius juxta locum ubi pisces venduntur, emimus
VII libras parisiensium, que percipiuntur ex illorum redditu
annuatim, duabus nepotibus nostris, Berte videlicet et
Agneti, de voluntate conventus concedimus, ita quod
Berta
IIII libras et Agnes
LX solidos quamdiu vixerint recipient annuatim, post decessum vero
earum ille VII libre, aut si quid ex redditu poterit plus haberi,
libere ad vestiarium dominarum reverteretur ; quod si altera decedat alia
superstite, redditus quem defuncta solebat percipere, ad vestiarium sine
conditione reverteretur.
Ut autem he assignationes rate maneant et firme, presentem paginam nostro sigillo
fecimus roborari.
Actum