Donation d'une maison rue du Sablon, etc., par l'abbe de Sainte-Geneviève.

  • A Original en parchemin. Le sceau de l'abbé presque entier, l'autre perdu.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego Johannes Sancte Genovefe dictus abbas totusque ipsius ecclesie humilis conventus, notum fieri volumus presentibus pariter et futuris, quod communi assensu nostro concessimus ecclesie Montis-martirum ut domum quamdam quam tenebat de nobis ad censum capitalem VI denariorum... oboli in Sabulo1, teneat in perpetuum, nec a nobis eamdem de cetero vendere compelletur, salvo tamen in ea jure nostro et justicia et dominio sicut habemus in aliis censivis nostris. Preterea concessimus el ut teneat XX solidos redditus quos dominus Willelmus miles de Bue donavit eidem singulis annis in perpetuam elemosinam, et assignavit eidem eundem redditum annuatim recipiendum communiter in terra, domibus, sive vineis, quas tam de nobis quam de aliis dominis tenet in toto territorio parisiensi. Hec autem sunt que de nobis tenet : domum Unfredi et Aveline filie Eremburgis cum toto porprisio, IIIIor arpennos et dimidium au Gort, IIIIor arpennos a Lespinete, insuper etiam septem quartarios ad compita de Vanvis quos tenet de Simone de Pissiaco, insuper tres quartarios ad Murellos, insuper unum arpennum quem tenet de Hugone Pilec, et super etiam arpennum prope proprisium situm est predictus redditus perpetuo assignatus, sicut super predicta que de nobis tenet. Ipse autem Willelmus aut heredes ejus de his omnibus terris, vineis, sive domibus nichil omnino vendere poterunt vel invadiare, nisi salvo redditu predictorum XX solidorum. Quod ut firmum ac stabile permaneat presenti carta conscribi et sigillis nostris fecimus consignari, fratrum nostrorum signa et nomina subnotantes. Signum Fulconis prioris, S. Ricardi supprioris, S. Galteri et Alardi presbiterorum, S. Johannis et Maugrini diaconorum, S. Gauberti et Arnulfi subdiaconorum. Actum .