Vente par l'abbé des Fossés de plusieurs vignes, sises à Sèvres.
- A Original en parchemin, sceaux perdus.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
R. permissione divina
Fossatensis ecclesie humilis abbas, omnibus
presentes litteras inspecturis eternam in Domino
salutem.
Universitati vestre notum facimus quod nos volumus et concedimus quod religiose
domine abbatissa et conventus beati Dyonisii
Montis-martyrum vineam de Gaudree, vineam de
Cheval et vineam apud Saives et
apud torcular monialium, que vinee site sunt in censiva
beati Eligii parisiensis, sub antiquo censu de cetero in
perpetuum possideant libere et quiete.
Promittimus etiam quod ab ipsis de cetero predictas vineas distrahere vel extra
manum suam ponere non cogemus.
Ipse enim predicte domine bona fide concesserunt et promiserunt dilecto in
Christo fratri G. priori
nostro Sancti Eligii
parisiensis quod