Donation faite par Helissende abbesse, aux religieuses, pour s'acheter des bottes et des souliers.

  • A Original en parchemin, sceaux perdus.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Helissendis Montis-martirum humilis abbatissa salutem in Domino. Notum facimus quod nos statuimus et concessimus conventui nostro, videlicet singulis monialibus tres solidos pro botis annuatim in festo Omnium Sanctorum capiendos de decem libris parisiensium, quos (sic) habemus annui redditus in granchia nostra de Maresio quam retraximus de Canonicis beate Oportune, viginti autem solidos de predictis X libris statuimus similiter et concessimus ad infirmarias supradicti conventus. Statuimus insuper et concessimus ad sotulares emendos dicto conventui annuatim, singulis duos solidos , sex libras parisiensium in annuo censu nostro de Barberi in octabis Omnium Sanctorum capiendas. Et si contingeret quod predictam granchiam de Maresio nos in manu nostra, vel quelibet alia abbatissa in sua teneret, illa que teneret granchiam predictas X libras, sicut premissum est, ad facienda predicta solvere teneretur. Preterea eidem conventui statuimus unam minutionem singulis annis faciendam, et XXX solidos parisiensium capiendos annuatim de censu domus Florie quam emimus in vico Sancti Martini de Campis ad pitanciam annuatim nostro conventui die nostri anniversarii faciendam. Et hec omnia fecimus de voluntate et assensu tocius nostri conventus qui cum nostro sigillo suum presentibus appendit sigillum ad majorem predictorum confirmationem. Actum .