Vente à l'abbaye d'une maison sise rue de Champeaux.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 51.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Universis presentes litteras inspecturis, Officialis curie
parisiensis, in Domino
salutem.
Notum facimus quod in nostra presentia constituti, Guillelmus presbiter
Montisfortis, Philippus vitrearius, fratres, et Agnes ejusdem Philippi uxor,
recognoverunt se vendidisse abbatisse et conventui
Montis-martyrum unam domum quam dicebant se habere in
vico de Campellis1 in Ferrivinaria contiguam domui
Richardi de malo respectu, in censiva domini regis, ad
decem et octo denarios capitalis census et decem solidos incrementi census, pro
sexaginta et duabus libris parisiensium jam solutis in pecunia numerata, prout
confessi sunt coram nobis.
Promiserunt nichilominus dicti Guillelmus,
Philippus et Agnes, fide in manu
nostra prestita corporali, quod contra venditionem predictam per se vel per alium
non venient in futurum, et quod eamdem venditionem memoratis abbatisse et
conventui ad usus et consuetudines Parisius garantizabunt
contra omnes.
Dicta vero Agnes spontanea non coacta omne jus quod habebat
vel habere poterat in dicta domo, ratione dotalicii vel alio modo, sub ejusdem
fidei religione, memoratis abbatisse et conventui expresse quitavit.
Promiserunt nichilominus dicti Guillelmus,
Philippus et Agnes, sub
prestite fidei religione, se reddituros quilibet in solidum memoratis abbatisse et
conventui centum solidos parisiensium nomine pene, si contingeret quod dicta domus
evinceretur vel ab aliquo retineretur.
Ad hoc Richardus de malo-respectu, Maria ejus uxor, Jacobus et
Philippus fratres, liberi dictorum
Richardi et Marie, et
Odo de malo-respectu, in nostra presentia constituti,
voluerunt, laudaverunt pariter et concesserunt venditionem predictam, et
promiserunt fide media quod contra eandem venditionem per se vel per alios non
venient in futurum, et de dicta garandia ferenda ad usus et consuetudines
Parisius, et de dicta pena reddenda, si committeretur, se
plegios constituerunt quilibet in solidum et per fidem.
Quod ut ratum et firmum permaneat, presentes litteras ad peticionem dictarum
partium sigillo curie parisiensis
duximus roborandas.
Actum