Accord touchant, la pêcherie des marais de Tresent, entre le seigneur de Tresent et l'abbaye.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 22.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Ego Guillermus de Joiaco miles dominus
Tresentii.
Notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod cum inter me ex una
parte et religiosas mulieres abbatissam et conventum
Montis-martirum juxta Parisius,
nomine monasterii earumdem ex altera, super dominio, justitia, jurisdictione et
piscaria maresiorum suorum subtus Tresentium, que omnia
moniales predicte dicebant ad suum monasterium pertinere totaliter pleno jure,
orta esset materia questionis, tandem inter me et moniales predictas pacificatum
extitit in hunc modum, quod hospites abbatisse prefate et mei, necnon et alii qui
ante compositionem et pacem hujusmodi in dictis maresiis habebant usuagium, ex
nunc imposterum in eisdem maresiis absque controversia seu contentione qualibet
habebunt usuagium sicut prius habebant necnon et eorum heredes.
Ego vero attendens justitiam altam et bassam, jurisdictionem et dominium
maresiorum ipsorum atque piscariam ad ipsas abbatissam et conventum nomine sui
monasterii pleno jure totaliter pertinere, nolens quod ad me non pertinet temere
usurpare, confiteor et etiam recognosco me et heredes meos nullum jus habere
ibidem, et dictas justiciam, jurisdictionem altam et bassam, dominium maresiorum
ipsorum atque piscariam ad easdem moniales quiete et libere pertinere, sicut dicti
maresii et piscaria in longitudine et latitudine se comportant ; piscariam autem
predictam confiteor me recepisse pro me et meis heredibus ad censum a dictis
abbatissa et conventu ex nunc imposterum pro sexaginta solidis paris, annui
redditus, et promitto me redditurum eisdem monialibus annuatim imposterum die