Donation d'une maison, sise à Montmartre, par Alise la Gaufrére.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 49.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis curie
Parisiensis
salutem in Domino.
Notum facimus quod coram nobis constituta Aalesia dicta la
Gaufrere, vidua, recognovit se dedisse et concessisse inpuram et perpetuam ellemosinam religiosis mulieribus abbatisse et conventui
Montis-martyrum, quamdam domum, quam dicebat se habere
apud Montem-martyrum moventem de conquestu suo, ut dicebat,
contiguam domui Odierne relicte defuncti Petri
Marcelli ex una parte, et domui Jensani Normanni
ex altera, ut dicebat, in censiva dictarum abbatisse et conventus, ad unum
denarium censualem, ut dicebat, salvo tamen eidem in dicta domo coad vixerit usu
fructus ; et promisit fide data quod contra donationem et concessionem hujusmodi
jure hereditario ratione conquestus, dotalicii, aut alio quoquo modo per se vel
per alium non veniet in futurum, et quod dictam domum eisdem abbatisse et
conventui liberabit et garantisabit ad consuetudinem
Francie contra omnes.