Lettre de Barberi de plusieurs rentes, comme argent et chapons sur plusieurs masures. Donation par Pierre Trochart de plusieurs cens et rentes à Barbery.
- B Arch. nat., LL 1605, fol. 12v°.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Universis presentes litteras inspecturis, ego Petrus
Trochart miles, salutem in Domino.
Notum facio quod ego habeo et singulis annis percipio super masuris inferius
nominatis census seu redditus inferius nominandos, videlicet, super masura
Louvelli decem solidos parisiensium, item
super masura Radulphi dicti Bouvier quinque solidos et duos
capones, item super masura contigua masure Louvelli que fuit
Gilonis de Beltisiaco duos solidos sex denarios et dimidium
caponem, item super masura que fuit Radulphi Hure tres
solidos, sex minas avene et quatuor capones ; item super masura
Sanctisme de Cruce tres solidos, sex minas avene et
quatuor capones, quos census et redditus omnes et singulos super masuris predictis
sitis apud Barberiacum
silvanectensis diocesis, ego compos mentis mee et sanus
corpore, consideratis curialitatibus, quas religiose mulieres
Emelina abbatissa monasterii
Montis-martirum
parisiensis diocesis et ejusdem loci conventus michi
fideliter impenderunt, dedi, concessi et quitavi in perpetuum eisdem abbatisse et
conventui ac earum monasterio in puram et perpetuam elemosinam, donacione facta
pure, libere et simpliciter inter vivos, absque spe aliqua revocandi, cedens ex
nunc et in perpetuum eisdem abbatisse et conventui ac earum monasterio et
transferens penitus in easdem omne jus, dominium, proprietatem, justiciam magnam
et parvam, possessionem et quaslibet actiones reales et personales, utiles,
directas et justas, que michi competebant et competere poterant modo quolibet in
omnibus censibus et redditibus antedictis et eorum pertinentiis quibuscumque,
nichil michi vel meis heredibus retinendo penitus in eisdem.
Promittens ex certa scientia, voluntate spontanea, non coactus, fide mea prestita
corporali, quod contra donationem, concessionem, et quitationem hujusmodi, jure
hereditario et actione conquestus, vel alio quoquo modo per me vel pealium non
veniam in futurum, et quod in censibus, redditibus et masuris
predictis nichil juris in posterum per me vel per alium reclamabo, sed omnes
census et redditus supradictos cum omni justicia et pertinentiis eorumdem,
quomodolibet nomine censeantur, prefatis abbatisse et conventui ac earum
monasterio garantizabo, liberabo et deffendam in posterum in judicio et extra,
meis sumptibus et expensis quocienscumque opus fuerit contra omnes, renuntians in
hoc facto specialiter et per fidem omni exceptioni et privilegio sive consuetudini
et statuto civitatis et patrie, cuilibet exceptioni doli, actioni in factum, et ne
possim in posterum allegare me fuisse vel esse in donatione hujusmodi
circumventum, et omnibus aliis exceptionibus realibus et personalibus loci et
temporis, facti, juris canonici et civilis, que contra presens instrumentum
possent obici vel adduci.
In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apponere dignum
duxi.